

Epistola II ad Corinthos*
Caput 10: Versus 7
Quae secundum faciem.Multa dixi quibus ostendi vobis potius debere nos sequi quam pseudo, quasi diceret: Si vobis non sufficiunt quae dixi, quare me potius quam pseudo sequamini? Videte haec quae secundum faciem, id est, ita evidentia sunt, sicut ea quae sunt subjecta oculis.